Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicae
frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego, senator, facere
debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei publicae consulere
oporteret?
Incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae
nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus:
eosque ut heiulans baiolorum praecentor ad expediendum quod orsi sunt
incitans vocibus crebris. qui haut longe postea ideo vivus exustus est.
Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad
diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos
numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'.
Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam
viderit? quis autem est, qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp.
Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est
decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non
nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec
civitas oderit.